Sallustio: Bellum Catilinae, 5: Lucius Catilina, nobili genere natus

Описание к видео Sallustio: Bellum Catilinae, 5: Lucius Catilina, nobili genere natus

5] 1 L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et
corporis, sed ingenio malo pravoque. 2 Huic ab adulescentia bella
intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere ibique
iuventutem suam exercuit. 3 Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae
supra quam cuiquam credibile est.4 Animus audax, subdolus, varius, cuius
rei lubet simulator ac dissimulator, alieni adpetens, sui profusus,
ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum. 5 Vastus
animus inmoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. 6 Hunc post
dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae;
neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam
pensi habebat. 7 Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia
rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque iis artibus
auxerat, quas supra memoravi. 8 Incitabant praeterea corrupti civitatis
mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia,
vexabant. 9 Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis
tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi
militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut
paulatim inmutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissuma
facta sit, disserere.

Комментарии

Информация по комментариям в разработке