Sitsus Venema de bonis litteris in gymnasiis nostræ ætatis docendis - 2015

Описание к видео Sitsus Venema de bonis litteris in gymnasiis nostræ ætatis docendis - 2015

Hacce Sitsi acroasi verba fient de studiis bonarum litterarum in nostræ memoriæ gymnasiis, quaque ratione sibi ea res publica Batavica persequenda proposuerit. Paucis ergo locis demonstratis, præsertim e dialogis Ciceroniano et Evangeliophoro sive Cyclōpe, de eorum studiorum juxta Erasmum finibus summarium præbebit. Deinde statum bonarum litterarum breviter attingat, ut nunc res se habent. Conficiente oratione, quatenus inde bonæ litteræ etiam nunc usui esse possint, admonebit, itemque rationes quasdam evolvet, quibus augeri hæc studia in gymnasiis possint.

Sitsus de vita sua:

''Vita mea adhuc est brevis. Ludimagister quidam optimus, nomine Paulus Wiewel, cupidinem litterarum Latinarum ultimo anno gymnasii, quo Vergilii Æneidem legebamus, venis meis tamquam venena tenacissima instillavit. Res ab Ænea in Tartaro gestas Latine legere posse mihi videbatur tantum bonum, ut studia mea in universitate studiorum ad extremum usque exsequi vellem. Studiis Noviomagi perfectis ipse ludimagister fieri constitui. Nunc operam do in municipali gymnasio Arnhemiensi, ubi greges nonnullos Latine linguam Latinam doceo exemplum sequens eorum magistrorum, quos inter præteritos dies Latinos cognovi.''

Temet socium nobis adscribe: http://goo.gl/oyyMsW

Nisi graveris quæsumus pelliculam divulges, bona nota designes, vel subsidio nobis sis ad pelliculas in vulgares sermones vertendas.

Athenæum Illustre societas est Amstelodami sita quæ sibi humanitatem seu παιδείαν illam Latinis Græcisque litteris veluti vivo suco ac sanguine per sæcula hominumque ætates nobis traditam ad veterem splendorem dignitatemque restituere proposuit.

http://www.athenaeumillustre.org
[email protected]

Комментарии

Информация по комментариям в разработке