#12. Speak Latin | How Cato resisted old age | Loci et Locutiones | Latinitium com

Описание к видео #12. Speak Latin | How Cato resisted old age | Loci et Locutiones | Latinitium com

Today Daniel discusses two passages from Cicero’s On old age (De Senectute) in which Cicero uses Cato to express how to resist old age and how to take care of your physical being as well as your memory and wits. Daniel goes through the passages, explains difficult parts and ponders the advice given by Cicero’s Cato. You’ll find the passages below or on https:// latinitium.com/loci-et-locutiones/12-quomodo Cato senectuti restiterit

In opere quod Cicero de senectute scripsit Catonem inducit disputantem de senectute. Hac pellicula duos locos et locutiones quae eis continentur enarro. Hic discimus quemadmodum Cato senectuti resistiterit, quibus rationibus valetudinem et corporis et mentis tueatur.

Cic. De senectute 35–6
[…]
Resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est, eiusque vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam contra morbum sic contra senectutem;
[36] habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis; nam haec quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute. Et corpora quidem exercitationum defatigatione ingravescunt, animi autem exercendo levantur.
[…]

Cic. De senectute 38
[…]
Septimus mihi liber Originum est in manibus; omnia antiquitatis monumenta colligo; causarum inlustrium quascumque defendi nunc cum maxime conficio orationes; ius augurium, pontificium, civile tracto; multum etiam Graecis litteris utor, Pythagoreorumque more exercendae memoriae gratia, quid quoque die dixerim, audierim, egerim, commemoro vesperi. Hae sunt exercitationes ingeni, haec curricula mentis, in his desudans atque elaborans corporis vires non magno opere desidero.
[…]

** Extra episode every Friday on   / latinitium   **

You can find the rest of the episodes on
https:// latinitium.com/loci-et-locutiones and   / latinitium  

Комментарии

Информация по комментариям в разработке